Monday, 4 July 2016

I

Heu tū crass
a mihī mortem miserē voluistī
īnsicium caveās: causa tumōris erit.

II


Grātulor hīc tibi nunc prō exāmine, cāre Michāēl.
victōrēs mōnstrat ultima mēta modo.


III

Heu mea spōnsula vult sibi pulchram saepe viverram,
nōnne lacerta tibi'st illa pilōsa? Negā!

IV

Pulchra puella meās manibus lacrimās studiōsē
innumerās quaesō terge, relūcet amor.

V

Tū modicilla valē mea candida et optima mūsa,
ad stēllās mē dūc omnipotens et amā.

No comments:

Post a Comment