Saturday, 30 July 2016

I

Dā Dēsīderiam mihi quaesō nūmen amātum

nam nihil est aliud quod venerāre velim,
sīc ubicumque manū mulcēdinibus faciendīs
illam laetābō poenaque nūlla mihi.

II

Heus cavē meum furōris impetum,
amīce cāre, corvus es pusillus at,
sagāx satis capis repente cum expedit
tacēre sic bonī figūra erit tibī;
sciō tamen quid es genusque mīlliēs
tuum mihī fuit dolōris ātra fōns:
cupis vidēre crūra tū puellulae,
malō tibī mihī nihilque, mortue
amōre, sed, amīce corve, dēsine
docēre mē: natāns olor levis.

No comments:

Post a Comment