Tuesday, 26 July 2016

AD HYPERBOREAM PUELLAM

Sōl tibi fulget adhūc noctū dum vix calefacta
dormīs flāva comā, candida pelle iacēs;
nōbīs iam dīcis nihil atque dolenter, amīca,
Iāsonis offēnsam nunc meditāre gravem.

No comments:

Post a Comment