Saturday, 4 June 2016

Mī Tare pulcher adhūc canis et dulcis, comes apte;
semper erō memor hīc, magne pilōse, tuī
inter vīvōs dum recubās sub cespite mūtus
at nive candidior curre per alta, lupe,
sīdera cum dominā genetrīce meae genetrīcis
lūnae nunc ululās zōdiacumque colis.

Tarus cum aviā meā

No comments:

Post a Comment