Monday, 13 June 2016

MAGISTRAE MEAE

Cui
scrībam carmen nisi nunc tibi, cāra magistra?
C
ui nisi prīmae quae carmina prīma tulit?
D
isticha nam meminī tē Vērōnēnsis amāre
multa Catullī sīc, ūsus amōre pede,
hōs voluī balbus versūs quōs mōre canīnō
scrīpsī multisonōs corde dicāre tibi.
Nūpera vīta dedit tam trīstia quam metuenda
mī quoque dum doleō plūra dedisse tibi,
surgere praestat nunc semper, nōs flēre nequīmus
textūs at veterēs saepe docēre valent,
"nōn nimis est victī flendum neque glōria" dīxit
"est mōnstranda palam" namque poēta bonus.

No comments:

Post a Comment