Thursday, 2 June 2016

I

Per tē prīmum ego mē sēnsī pulchrum, tibi vōvī
hoc parvum carmen: "nostra iuventa fugit".

II

Stēllae dēscendunt, recubō in herbā viridantī
retrahor ēriciī mōre: pavōre premor.

III

Sōlus, amīca soror, maneō sub tempore trīstī;
mē necat aetās haec nīl faciamque tamen.


IV

Tū numerōs docuistī mē vix patribus aptōs,
semper cārus eris, parve libelle vetus.


V

Perdidimus fīdum, noster amīce, sodālem
crūra puellae sunt saepe venusta nimis
ut tempus quoddam nōbīs det enim generōsus:
suntō aeterna tamen nec videātur honor.

No comments:

Post a Comment