Wednesday, 8 June 2016

Est rēs rāra tibī quī dīcitur esse sodālis
rārior et, scītō, vērus amīcus erit,
nam dēmum paucī mihi sunt hominēs, tamen aptī:
cārum dūcō quem mē sine laude colit;
saepe dedī stolidus tempus cui nōn mihi fīdus,
errāvī at didicī sat bene scīre bonōs.

No comments:

Post a Comment