Friday, 3 June 2016

DIĒĪ NĀTĀLIS

I

Laetus sit mihi nunc nātālis dum īnfera dēsunt,
sēmita vītae mox hīc pateatque magis,
nam nihil est clārum praeter Dēsīderiam albam
ēius amor maneat, semper et ūrat eam.

II

Mox trichecus fīam nisi mē vēlōciter abdam,
per vallēs mediā nocte sonante, domī.


III

Hebrietātis erunt tibi certē mūnera laeta
quī semper vīsū dās optima pōcula plēna;
nūllaque mūsa potest hanc cervisiam superāre
hoc bene nam teneō, minimē ignōrāre vidēris:
grātus perlēgī versūs mihi quōsque dicātōs.

IV

Dīxit amīca mihī pictūram dulciter esse,
quaerō at nunc "ubinam charta, Diāna, latet?"

No comments:

Post a Comment