Wednesday, 25 May 2016

I

Fingere mundum nōn possum sine tē, mea amīca,
quae tenerē mulcēs mē resupīna manū.
Tū Dēsīderia es pulcherrima nympha corusca,
ut caelī roseī prīmaque stēlla micās.
Vīdit tē Venus et cecidit vix invida fōrmae
pār neque nāscētur cōmpta puella tibi.
Ingeniōsa quidem scrībis mihi carmina multa:
mūsa dēdit dōnum, sīdera firma favent.

II
Nox gravis est mihi nunc, taceō sub lūmine Lūnae:
diffundit mānēs ēius arēna solī,
umbrae mē capiunt, Dēsīderiamque requīrō
sōlus sum tamen hīc, sōl micat albus ubi
dēsertī campī sub sīderibus patefīunt
sed pedibus sabulum nōn homō iamque premit;
pallidus ergō sum trīstis cum phasmate, quaerō:
"num Dēsīderiam hāc nocte vidēre potes?".

No comments:

Post a Comment