Saturday, 14 May 2016

I

Dum legimus dulcēs simul hīc fēlīciter ambō
augēscunt umbrae, tempore sōlque cadit:
errōnēs sōlī sumus atque carēmus, amīca,
ob mātris monitum saepe calōre domūs.

II

Amnis currit ubī sedeō tēcum, tibi lūcet
et fert hūc folium turbine forte rosae.

III

Ōh Dēsīderiae tū parvula crustula dulcis
mox bene sapiās optima sīs et eī.


Dēsīderāta pīnxit

No comments:

Post a Comment