Sunday, 3 April 2016

ĀFRICA

Āfrica terra dolēns populōrum fulgida māter
plēna adamantibus et frūctibus aspera erat
tellūs dum omnia nōs albī dēcerpimus ex hāc
nāvibus ac nātī per mare vastum abeunt:
nigrī, altī fortēsque gorillae pectora tundunt
nunc ubi vīvere eīs difficile est hominis
dēdecus ob foedum quō nōs dentēs elephantis,
pulchrum ebur, extrahimus, nōbilitātis erī.
Surge sopōre gigās cupidē nam extollitur arvum
accipe quae tibi erunt: dīmidiāta tamen.

No comments:

Post a Comment